Comprehensiones

Comprehensiones


Marika Katarina Arendia Elita von Wolsky
Conventus Terra Mariana A. D. 1201 et 2000
Conventus Terra Mariana A.D. 1201 ab episcopo Alberto fundatus est. Ille regiones Estoniae et Lettiae Virgini Mariae consecravit, unde nomen Terra Mariana fit. Anno 2000 Conventus Terra Mariana a Marika Katarina Arendia Elita von Wolsky et Ioan Arendia Elita von Wolsky restitutus est. Veniam episcopi translaticiarum confessionum dederunt. Conventui Terra Mariana propositum est virtutes aeternas tueri.

Heiki Haljasorg 
Educatio medii aevi
Educatio medii aevi christiana erat. Ecclesia dicebat homines non perfectos esse, sed homini spem vitae aeternae post mortem dabat. Paenitenti melioremque fieri volenti Deus quoque miseritus est. Ecclesia adiumenta praebebat, ut homines facilius ad perfectionem moveri possent. Societas medii aevi in status divisa erat. Clerici, nobiles atque rustici in vita cotidiana sua studebant  Christum imitari, quod curam de aliis hominibus, parsimoniam, misericordiam, auxilium aegrotantibus et pauperibus, certa agenda cotidiana et continentiam significabat.

Toomas Abiline 
Maria defendit terram suam
Anno 2001 ab consecratione Estoniae Virgini Mariae 800 anni praeterierunt. Fons historicus maximi momenti illius temporis est Heinrici Chronicon Livoniae. Conversio imbellis Estonum ad fidem christianam iam saeculis XI et XII Hiltino et Fulcone episcopis facta est. Igitur conversio Estoniae ad fidem christianam non saeculo XIII et non cum gladio initium fecit. Iam temporibus illis monachus Nicolaus, natione Esto, in Norvegia coenobium Stavanger habitabat. Anno 1215 papa Innocentius III in concilio IV Laterano confirmavit Estoniam matri Dei consecratam et papam sua cura sicut terrae filii, sic et terrae matris favere velle.

Marika Katarina Arendia Elita von Wolsky
Insignia Altaria Mariana possidentes
Spectatiores possessores h.c. insignis Altaria Mariana sunt comes Daniae Holstein-Holsteinborg, baro Boris Pilar von Pilchau, archiepiscopus catholicus Erwin Joseph Ender, archiepiscopus Lutherianus Andres Põder, episcopus Lutherianus Einar Soone, theologus Einar Laigna, baro Jakob von Ãœksküll, pristinus heres regni Austriae-Hungariae Otto von Habsburg, sacerdotes Avo Ãœprus et Ingmar Kurg, studia orientalia  agens Haljand Udam, et historicus Heiki Haljasorg.

Ioan Arendia Elita von Wolsky
Paenitentia magistri conventus
Magnam partem meae vitae me ipsum amando perdidi. Peccavi, quia me magis quam alios amavi. Condicionum domesticarum pueritiae gratia et memor bonorum parentum maiorumque, qui me in bona traditione christiano-europaea educabant, ante decem annos domum reversus sum. Amor omnium, quod Creator mundi creavit, maximae divitiae sunt, quae nobis ab Ipso datae sunt. Studia amoris mihi difficilia sed reficientia sunt, quia Omnipotens mecum est et voluntati meae vires naturam superantes dat, de quibus omni scientia amoris periti certiorem fio. 

Rosarium (oratio)

Signum Crucis

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.  Amen.

Pater Noster

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Ave Maria

Ave, Maria, gratia plena;
Dominus tecum:
benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae.
Amen

Gloria Patri

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio et nunc et semper
et in saecula saeculorum, Amen.

Mysteria Gaudiosa
Mysteria Gaudiosa eventa ad nativitatem Iesu pertinentia commemorant.

  • Annuntiatio Gabrielis Archangeli ad Beatam Mariam Virginem
  • Visitatio Beatae Mariae Virginis ad Elisabeth
  • Nativitas Domini Nostri Iesu Christi
  • Presentatio Iesu Infantis in templo
  • Inventio Iesu in templo

Mysteria Luminosa
Praescriptis mysteriis quasi canonicis reputandis, et alia quinque interdum adiciuntur:

  • Baptisma in flumine Iordano
  • Revelatio sui ipsius ad nuptias Cananenses
  • Regni Dei proclamatio simul cum invitatio ad conversionem
  • Transfiguratio
  • Eucharistiae institutio

Mysteria Dolorosa
Mysteria Dolorosa eventa ad passionem Iesu pertinentia commemorant.

  • Agonia Iesu in horto Gethsemanie
  • Flagellatio Iesu
  • Coronatio Iesu spinis
  • Portatio crucis suae a Iesu
  • Crucifixio Iesu

Mysteria Gloriosa
Mysteria Gloriosa eventa ad resurrectionem Iesu pertinentia commemorant.

  • Resurrectio Iesu
  • Eius in Coelum ascensio
  • Descensio Sancti Spiritus
  • Assumptio Beatae Mariae Virginis in coelum
  • Coronatio Beatae Mariae Virginis in reginam coeli
Lectio Terræ Marianæ est penitus pro patefacio verto  sententia. Secundum postulo es quoque lingua quod reddo es addo.

concordiacluster@gmail.com
2009

© Conventus Terra Mariana